라틴어 문장 검색

Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:6)
Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:4)
Ita proelium secundissimum est factum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:6)
Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:9)
Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:12)
Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, 'Videris, mihi,' inquit, 'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:3)
nos proelium sustinebimus — neque tuum iudicium fallemus — dum reliqui subsequantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:5)
Minime autem par erat proeli certamen.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:1)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:6)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:6)
Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circumvectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION