라틴어 문장 검색

primus profanare deberet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:7)
Nec distulit ille, mox ut adpropiabat ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam tenebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:15)
Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:9)
Nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent a mortalitate defendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.4)
Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.6)
Nam et multi fidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].10)
uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:3)
cum hostes in arce, in Capitolio essent, exsulum et servorum dux profanatis omnibus in cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam sumpta sunt arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 214:3)
deos inquit immortales, milites, vestros meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque supplex poposci ut mihi de vobis concordiae partae gloriam non victoriam darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 461:3)
eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 159:2)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 537:2)
et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장5)
turnus adoro id est iuxta veteres, qui 'adorare' adloqui dicebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6771)
adorat haec brutum pecus, indocta turba scilicet, adorat excors natio vis cuius in pastu sita est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias22)

SEARCH

MENU NAVIGATION