라틴어 문장 검색

'Difficillimum profecto est manus codicis Vat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말130)
nos profecto & melius tuemur & lautius, Rem vero publicam ni maiores certe melioribus temperaver & institutis & legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말169)
Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:1)
Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:6)
atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert, liber animus pervenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:6)
si ne id quidem, at quantum sit profecto vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:8)
profecto id, quo ne in deo quidem quicquam maius intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:4)
tum profecto videretur a bonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:6)
nihil enim est profecto homini prudentia dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 93:3)
Sed profecto mors tum aequissimo animo oppetitur, cum suis se laudibus vita occidens consolari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 108:2)
non enim temere nec fortuito sati et creati sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in mortis malum sempiternum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:3)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
his tu praesentibus gemere et iactare te non audebis profecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 45:6)
est profecto animi medicina, philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:1)
Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens mala consuetudine loquendi in vitio ponitur, ductum verbum a confidendo, quod laudis est). qui autem est fidens, is profecto non extimescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION