라틴어 문장 검색

at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
Si longe progresso semper aliquid longius restat, scito id naturale non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:7)
nobis quia non est regredi facile, optimum est omnino non progredi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 4:2)
Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia maioraque error est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 63:2)
Epiphanius noster vix suprascripta peraraverat, et nuntiatum est hora monente progredi episcopum de receptorio, nosque surreximus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 10:3)
longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 14:1)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)
sic fatus, et ambos innectens manibus tecta interioris ad aulae progreditur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권175)
qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:15)
AT ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in puplicum fideles Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.2)
Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.7)
Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.5)
Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:12)
postulo, Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 488:1)
cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION