라틴어 문장 검색

Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethsan.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장40)
Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regioni tuae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장6)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장9)
Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas pecunias ad suadendum regi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장45)
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장26)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장36)
Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장18)
Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장11)
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장12)
Ac de inparibus numeris quantum introductionis permittebat brevitas expeditum est. Rursus numerorum parium sic fit secunda divisio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:1)
Multa etiam sunt alia quae in hac descriptione utilia possint admirabiliaque perpendi, quae interim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION