라틴어 문장 검색

Numquam enim succumbet, numquam renuntiabit ;
(세네카, 행복론, Liber V 11:2)
Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius in provincias et imperia dimisit ;
(세네카, 행복론, Liber V 97:1)
licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an de- beam.
(세네카, 행복론, Liber VI 26:5)
at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:14)
quid cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:4)
" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 57:1)
idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 105:2)
Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:8)
Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:1)
Ipsa illi renuntia !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:3)
Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:2)
Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et victores omnium terrorum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:4)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:2)
nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION