라틴어 문장 검색

Quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 14장 1:2)
sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:5)
Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:7)
HUCUSQUE responsiones beati papae Gregorii ad consulta reuerentissimi antistitis Augustini.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.2)
Excepto libello responsionum, quem ad interrogationes sancti Augustini primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:5)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
sisti reum, pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 153:3)
iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 387:1)
tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 163:1)
qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 283:1)
decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 583:1)
cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit armis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:3)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
Consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 584:1)
revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 474:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION