라틴어 문장 검색

Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 10:3)
Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 15:3)
deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:3)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 4:1)
petitum alio ex orbe regem, hostium artibus infectum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장5)
nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장11)
sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi transgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장2)
tunc solida domi quies et adversus externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장4)
gravissimos principis labores, quis orbem terrae capessat, egere adminiculis ut domestica cura vacuus in commune consulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장7)
et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장4)
at Romanis orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장9)
satis pretii esse orbis quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores cuncta prompta et obvia haberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장3)
hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장17)
pacem illi per orbem terrae, an victorias sine damno exercituum displicere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 28장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION