라틴어 문장 검색

nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 15:8)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
non abstulit beneficium, sed opponendo illi parem iniuriam solvit me debito, et, si plus laesit, quam ante profuerat, non tantum gratia extinguitur, sed ulciscendi querendique libertas fit, ubi in comparatione beneficii praeponderavit iniuria ;
(세네카, 행복론, Liber VI 13:5)
Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur.
(세네카, 행복론, Liber VI 27:5)
ad regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietates.
(세네카, 행복론, Liber VII 22:4)
nam cum regio more cuncta conscientia possideat, singularum autem rerum in unumquemque proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et emere et conducere potest.
(세네카, 행복론, Liber VII 35:2)
nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:6)
nostra nos sine comparatione delectent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 180:2)
Innumerabiles deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:1)
illud appone, quod tantum increbruit multitudo desidiosorum ut, nisi vel paucissimi quique meram linguae Latiaris proprietatem de trivialium barbarismorum robigine vindicaveritis, eam brevi abolitam defleamus interemptamque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:3)
namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt, quos in hanc paginam admitti nostra quam maxume verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:2)
quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 4:1)
tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 3:1)
atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris quod abutitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:3)
iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius - perseverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION