라틴어 문장 검색

Pompeioque Marcum Crassum reconciliauit ueterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 2:4)
Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius, frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem, eodem die horaque nona transduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:3)
et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 1:2)
"bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 22:4)
"Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:5)
"regis inimicum, interfectorem confitentem occidere?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 16:4)
"At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:50)
Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit, sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne loci quidem religione defensus occiditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 22:1)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)
ita homines plures 'concordes' dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet gravitas, et una in fiammis, scilicet levitas. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:19)
leges enim oportet homines devincire ad invicem propter Comunem utilitatem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:10)
Nam ubicunque humanum iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo supplevit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:3)
Qua re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter patientis indispositionem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:46)
Quae omnia invicta quadam animi vi facillime edomuit, inimicosque fateri tandem coegit, omnia quae acciderant, nec ab ullo, Deo optimo maximo excepto, provideri, nec si provisa essent, prohiberi poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.38)
Epistolarum, tamen, fasciculus (quae a Washingtonio scriptae fuerant, ut ejus inimici volebant,) a Britannis, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, in lucem emissae fuerant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION