라틴어 문장 검색

' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 1:4)
item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:3)
Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui describerent emendarentque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:1)
Anne propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit? 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:4)
Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni fiamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset;
(단테 알리기에리, Epistolae 49:2)
Propterea quod esse talium dependet ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat:
(단테 알리기에리, Epistolae 95:6)
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:14)
Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:4)
ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit—nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:4)
Atque ceteris forsan vitio datum esset si se interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt faciliores;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:14)
vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, celique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 19:2)
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit ad imperandum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 20:3)
"Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:3)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION