라틴어 문장 검색

Consedit genitor tum deorum maximus Quassatque fulmen:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.14)
Paulum reclusis foribus miles prospicit Videtque et aegram et facie pulchra feminam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.7)
Odiosa cornix super ovem consederat;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.1)
Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 1:1)
Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 1:1)
Redditus est Silano debitus honor, cuius immortalitati Capito prospexit pariter et suae.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:2)
Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
Deinde considit, et liber rursus aut sermo libro potior;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 5:1)
Magnam capies voluptatem, si hunc regionis situm ex monte prospexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:1)
Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:1)
' Indulserat tamen petentibus dilationem, cuius tempore exacto consederat auditurus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:4)
Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:1)
Altera imposita saxis more Baiano lacum prospicit, altera aeque more Baiano lacum tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 3:1)
Ita certe prospicio ex ratione Prusensium, quam cum maxime tracto.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION