라틴어 문장 검색

at enim, quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per vexationem et contumelias L. Scipionis petituros inimicos, ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde nudus ante carcerem proiciatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 754:2)
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis - nam insuper inridebant - ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 117:1)
adduxerant eum duae in speciem honestae res, una gratulatio conveniens in ea victoria quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis qua regnum in dubium adductum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 202:1)
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4183)
quotque innocenti ei dixit contumelias!
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 353)
confidentes garrulique et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 112)
omnes in te istaec recident contumeliae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 274)
quotiens tandem edixi tibi, ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 248)
quos pol ego credo humanas querimonias non tanti facere, quid velint quid non velint;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 14)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro, em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 33)
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3217)
Contumeliam si dices, audies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7151)
qui antehac amator summus habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2137)

SEARCH

MENU NAVIGATION