라틴어 문장 검색

cui Chalcidicum fas volvere carmen, cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum verbera succincti formidavere Luperci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum61)
Ecce autem antiquam fato Calydona relinquens Olenius Tydeus - fraterni sanguinis illum conscius horror agit - eadem sub nocte sopora lustra terit, similesque notos dequestus et imbres, infusam tergo glaciem et liquentia nimbis ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius fusus humo gelida partem prior hospes habebat, hic vero ambobus rabiem fortuna cruentam adtulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권135)
"viridi nam caespite terrae proiectum temere et patulo caelum ore trahentem dira canum rabies, morsu depasta cruento, dissicit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권202)
cum senior Talaionides nec longa morati Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros corripuere toris, illos post verbera fessos exceptamque hiemem cornu perfuderat omni Somnus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권46)
"hic durae tempore noctis partus honos, haec illa venit post verbera merces."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권53)
"quae vos Furiarum verbera caecos exagitant?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권255)
tamen et Boeotis urbibus ultrix adspirat ferri rabies, nec regis iniqui subsidio, quantum socia pro gente moventur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권161)
"prohibent obstantque ruuntque spirantum rabie, nec tristi incumbere fossae cura."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권241)
"vix reserata dies, et iam rate celsus Iason ire iubet, primoque ferit dux verbere pontum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권177)
occidis extremae destrictus verbere caudae ignaro serpente puer, fugit ilicet artus somnus, et in solam patuerunt lumina mortem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권199)
ille quoque adfatus non mollius audit amicos, quam trucis Ionii rabies clamantia ponto vota virum aut tenues curant vaga fulmina nimbos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권14)
primus teneri laesisse lupatis ora et litoreo domitasse in pulvere fertur, verberibus parcens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권111)
nulla manu requies, densis insibilat aer verberibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권165)
subit astra fragor, caelumque tremiscit, omniaque excusso patuere sedilia vulgo, sed nec lora regit nec verbera pallidus audet Labdacides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권178)
is furor in laudes, trepidant mortemque minantur, multaque transversis praestringitur ungula campis, nec iam sufficiunt stimuli, non verbera, voce nominibusque dent Pholoen Admetus et Irin fumantemque Thoen, rapidum Danaeius augur Ascheton increpitans meritumque voeabula Cygnum, audit et Herculeum Strymon Chromin, Euneon audit igneus Acthion;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권183)

SEARCH

MENU NAVIGATION