라틴어 문장 검색

Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:1)
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, Huc ades et surdas flamine tunde foris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 648)
At nunc sustinui raptis a fronte capillis Ferreus ingenuas ungue notare genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 737)
Num me nupsisti conciliante seni?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1330)
Quid pro me Atrides alter et alter agent, Quique tot errando, quot bello, perdidit annos, Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 119)
Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, Oscula cantanti rapta dedisse velim;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 418)
Raptus es invidia - non tu fera bella movebas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 613)
Quid referam timidae pro te pia vota puellae - Vota procelloso per mare rapta Noto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 625)
nisi rapta fuisset Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1212)
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, raptaque sit Phrygio Graia puella viro, tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:37)
primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:65)
ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, et potuit multas ipse decere timor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:80)
tantum ne noceant teneris male rapta labellis, neve queri possit dura fuisse, cave.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:483)
et gratus raptae raptor uterque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:494)

SEARCH

MENU NAVIGATION