라틴어 문장 검색

quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 385:1)
sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 545:3)
itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan qui summus magistratus apud eos erat - regem ipsi appellant - , ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 49:1)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)
Quid, ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 269)
miser amicam mihi paravi, animi causa, pretio eripui, ratus clam patrem meum posse habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 34)
magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum quod aedificaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION