라틴어 문장 검색

Hic in plateis civitatis vindicabitur et quasi pullus equinus fugabitur et, ubi non speravit, apprehendetur;
(불가타 성경, 집회서, 23장30)
Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Domino;
(불가타 성경, 집회서, 24장45)
Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
(불가타 성경, 집회서, 38장35)
Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 2장19)
Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt.
(불가타 성경, 호세아서, 7장2)
Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
(불가타 성경, 호세아서, 8장13)
Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
(불가타 성경, 호세아서, 9장9)
" Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장7)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,
(불가타 성경, 아모스서, 1장9)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini.
(불가타 성경, 아모스서, 6장10)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
(불가타 성경, 나훔서, 1장7)
Recordatur fortium suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et praeparatur umbraculum.
(불가타 성경, 나훔서, 2장6)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장18)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장2)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION