라틴어 문장 검색

evertere domos totas optantibus ipsis di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur militia;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X3)
cum plenus fluctu medius foret alveus et iam, alternum puppis latus evertentibus undis, arbori incertae, nullam prudentia cani rectoris cum ferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII7)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI1)
Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI15)
ille militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 4:2)
quod duce Volerone detrectantibus plerisque militiam, fracti consulis fasces.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 2:3)
Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur - foeda clades Romanisque usu incognita - vivus in manus hostium venit fortissimus imperator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 25:1)
Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societa- tem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 5:1)
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:1)
Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:2)
Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,ut se maris rector in suo mari regnare pateretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 3:1)
Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 2:1)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION