라틴어 문장 검색

Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
Quicquid enim abducit intellectum a consuetis, aequat et complanat aream ejus ad recipiendum lumen siccum et purum notionum verarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 320:2)
Est itaque instantia foederis experimentum illud satis vulgatum, cum recipitur ramus aliquis vitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uvae etiam mense integro citius quam foras;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:7)
Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
At si recipiatur opinio Gilberti, quod magnetica vis terrae ad alliciendum gravia non extendatur ultra orbem virtutis suae (quae operatur semper ad distantiam certam, et non ultra), hocque per aliquam instantiam verificetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:10)
unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:6)
Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:4)
vel quod ista aquarum copia emanet ex interioribus terrae et rursus in illa se recipiat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:5)
tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per vim magneticam, aliter prorsus abjudicanda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:5)
tum certe recipi debet motus diurnus pro vero in coelis, et abnegandus est motus terrae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:8)
Quod si inveniatur virtus ponderum minui in sublimi, aggravari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:7)
ac si partes ferri in motu positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptivae et quasi sensitivae virtutis manantis a terra quam alias, et inde fierent tanquam excitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:10)
Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:9)
quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION