라틴어 문장 검색

16. Sit Motus Decimus Sextus, Motus Regius (ita enim eum appellamus) sive Politicus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:1)
Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:12)
regium enim est ignoscere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:5)
Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a prosapia regia aliquantulum avocat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:5)
Nobilitas enim nova regiae potentiae opus est, antiqua vero temporis solius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:4)
Etenim sermones familiares debent esse instar campi aperti in quo spatiari licet, non viae regiae quae deducit domum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:16)
Etenim utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:3)
Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:21)
Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:4)
Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:2)
Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:2)
Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE 1:7)
vir magnus, qui ministrabat in aula regia.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
tertio igitur anno imperii sui, fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum et Medorum, inclitis et praefectis provinciarum coram se,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장3)
Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION