라틴어 문장 검색

Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:23)
Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:28)
Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:17)
Etenim quem Dominus Deus ad renovandum semen hominum reservavit, ut esset justitiae seminarium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:4)
Verum si justi viri mentem consideres, advertas justitiam solam esse, quae aliis potius nata est, quam sibi;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:7)
Simul ostenditur quod hominem justum non obumbret aliorum offensio, quando ipse ad totius generis reservatur seminarium, qui non generationis nobilitate, sed justitiae et perfectionis merito laudatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:12)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
Justitia enim singulare est bonum, per se ipsa suo tanti spectatur pretio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:9)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
quia fugitans omnis culpa est aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:9)
sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena justitiae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:5)
Itaque sicut justitia velut visendi gratia progressa paulisper, ad mentem optimam redire festinat, nec longius discedit a justo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:1)
Numquam enim vir hujusmodi a virtute disjungitur, nec cum ex ore emittit justitiam, disputationemque alterius virtutis inducit, virtute se exuit, et imitanda aliis aequitate dispoliat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:6)
Verecunda enim justitia est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:7)
non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION