라틴어 문장 검색

"tu nunc Ventis pluvioque rogaris pro Iove, tu refugas vires et pectora bellis exanimata reple:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권344)
"non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres progenuisse reus, lacero tua lustra replevit funere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권106)
iamque et Sicyonius Alcon venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권60)
"Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis - tibi enim haec ego sacra litavi - trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권145)
iam tecta replerunt templaque et ingratae vallantur planctibus arae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권246)
quin socium coiisse animas et corpore in uno stare omnes, ita cuncta replet, non ullius aetas, non cultus, non forma movet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권338)
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret questibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권370)
omnis Erechtheis effusa penatibus aetas tecta viasque replent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권238)
totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:11)
Tum iudex repletus iracundia dixit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:15)
de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:3)
sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:18)
Reuerentissimus frater noster Augustinus episcopus in monasterii regula edoctus, sacrae scripturae scientia repletus, bonis auctore Deo operibus praeditus, quaeque uos ammonet, libenter audite, deuote peragite, studiose in memoria reseruate;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:10)
quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:8)
Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION