라틴어 문장 검색

quo propior quisque est servitque fidelius aegro, in partem leti citius venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:7)
paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem retroque dracones egit in Haemoniam, versis sublimis habenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:7)
Quae cum perterrita retro ire et adoratis vellet discedere nymphis, haeserunt radice pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:2)
Omnia debemur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 4:12)
Hanc simul et legem Rhodopeius accipit Orpheus, ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:6)
Aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:11)
pavor occupat illum, ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti aversos passus medio lapis obstitit arvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:2)
Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:2)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:4)
vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin, deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:3)
Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:6)
ego ducere vana frena manu spumis albentibus oblita luctor et retro lentas tendo resupinus habenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:10)
Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:3)
Quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION