라틴어 문장 검색

deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:5)
in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:15)
immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장4)
id accidit praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium consuetudinem iudicium prius de probro quam de re maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam dicere cogeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:1)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc quam ab illo accusetur, id peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 7장 1:5)
mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:6)
ipse profecto metuere incipies ne innocenti periculum facessieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 1:8)
quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 1:7)
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus L. Piso delationem nominis postularet, et contra Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu susceptas persequi diceret, cum auctoritas et dignitas Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa iustissima, quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:2)
dicetur autem non Peripateticorum more - est enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta - , sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 4:1)
Nobis pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:2)
ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:9)
ut enim innocens is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet, sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit, sed qui omnino metu vacat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 41:2)
Non iratum etiam innocentibus mare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION