라틴어 문장 검색

et praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgin In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella direxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 6:1)
Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 7:1)
Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,in ripa Rheni fluminis staret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 18:3)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:3)
pars etiam glebarum ad diluviem revocatur imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:6)
Denique iam saltu pernici tollere corpus quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:10)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:2)
Eurydicen toto referebant flumine ripae, et illud:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 23:5)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:1)
illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:2)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION