라틴어 문장 검색

illa pia responsione ait, ut quod sciret dea utile mortalibus, ipsa praestaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 53210)
ideo autem ait 'Minervae invisa', quod ab ea in hoc animal puella Ly- dia commutata est, cum deam lanificio provocasset inferior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2473)
sic in primo Aeneidis "nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem", item "quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3242)
dant ordine fontes rite, secundum morem epularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3751)
ad delubra dearum ad templa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5401)
Πειθω` quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse 25 dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:2)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
quorum cum remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:5)
vis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 67:6)
Quae autem dea ad res omnes veniret Venerem nostri nominaverunt, atque ex ea potius venustas quam Venus ex venustate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:4)
quod eo errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:6)
"Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:3)
ne Nymphae [deae] quidem igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 43:6)
ut enim [in] iure civili qui est matre libera liber est, item iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION