라틴어 문장 검색

ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
Idibus agrestis fumant altaria Fauni hic, ubi discretas insula rumpit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권129)
gelido Numa prodit ab antro vinclaque sopitas addit in arta manus, somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant rumpere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권169)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis Gratia , commissis , improbe , rupta tuis .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:11)
te quoque rumpat aper . Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:8)
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:5)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:29)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
virgaque per glaebas sensim radicibus actis turea surrexit tumulumque cacumine rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:9)
teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:4)
"Fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION