라틴어 문장 검색

Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:4)
omnia plenis rura natant fossis atque omnis navita ponto humida vela legit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:7)
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:5)
Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris vix humilis apibus casias roremque ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:15)
Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto concretam patitur radicem adfigere terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:2)
laudato ingentia rura, exiguum colito.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:9)
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:4)
neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:10)
At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet, Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, et ros in tenera pecori gratissimus herba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:9)
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis, qua niger umectat flaventia culta Galaesus, Corycium vidisse senem, cui pauca relicti iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:3)
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi accolit effuso stagnantem flumine Nilum et circum pictis vehitur sua rura phaselis, quaque pharetratae vicinia Persidis urget, [et viridem Aegyptum nigra fecundat harena, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis] omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:3)
luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 15)
hic tibi copia manabit ad plenum benigno ruris honorum opulenta cornu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 174)
non opimae Sardiniae segetes feracis, non aestuosae grata Calabriae armenta, non aurum aut ebur Indicum, non rura, quae Liris quieta mordet aqua taciturnus amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION