라틴어 문장 검색

quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens plurimum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque inuitis omnibus transierit ad principatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 2:2)
Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo quoque familiarium extenderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:1)
Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:1)
Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 1:1)
deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis - neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:1)
"tua interest, quantum in nos licuerit, si id potius dementia quam saevitia vis esse testatum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 28:7)
Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes verius de saevitia maris queri possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 9:1)
XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 20:1)
numquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 4:2)
"quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 33:4)
Neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 14:2)
"Sed - si qua extremis miserorum votis apud deos vis est, et cum ipso spiritu profusas preces aliquod numen exaudit - ille quidem sospes et incolumis longeque supra sortem fortunae meae et invidiam deorum positus in solio Cyri gloriosam aetatem exigat suaeque virtutis memor eum matri liberisque meis locum apud se esse patiatur, quem illi fide et obsequio meruerint."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:9)
sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant quam, quas praefecti modus caperet, metuebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 20:2)
nee sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 21:1)
Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION