라틴어 문장 검색

Atque utinam ordo saltem et transitus et figurae simul spectarentur!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 3:1)
Sed utinam ut sacerdotium idem, ut consulatum multo etiam iuvenior quam ille sum consecutus, ita senex saltem ingenium eius aliqua ex parte assequi possim!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 5:1)
Magno tamen fomento dolor meus acquiescit, si hunc saltem fortem et incolumem, paremque illi patri illi avo fortuna servaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:1)
Studiis processimus, studiis periclitati sumus, rursusque processimus:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 4:2)
ego ambio, ego periclitor;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 9:4)
Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 2:2)
Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Nolo existimet quisquam, quod alio principe vel privatim vel publice consecutus ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 9:1)
TRAIANUS PLINIO Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa provisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis in usu nobis futurus sit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 621)
Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 270)
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas, Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 147)
at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas, quolibet ut saltem rure frui liceat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 821)
pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 825)
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit, nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION