라틴어 문장 검색

Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:1)
Tales semper nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 4:1)
illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 3:3)
In metalla damnamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 4:9)
Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:2)
Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 7:1)
Itaque cum vice rebellandum ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 7:1)
O nos merito damnandos!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:2)
Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 11:1)
Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:5)
In vobis itaque praesumptio est haec ipsa quae damnat utilia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:6)
Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari quam a deo excidere:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 5:6)
Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:1)
Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION