라틴어 문장 검색

verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:3)
cuius rei fere omnis observatio in illo testium loco excussa nobis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 223:4)
Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator non semper, nam et decipi potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:2)
is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:3)
id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:1)
proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 230:1)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 271:1)
unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:1)
sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 6:3)
haec eloquendi observatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:3)
illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit variatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:3)
haec enim, quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:4)
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION