라틴어 문장 검색

Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 1:3)
Ac uiscerum quidem hae sedes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:1)
Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:2)
sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:6)
quorundam ipsae sedes indices sunt, quas alio loco demonstrauimus, cum positus interiorum partium ostendimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:2)
Intestino tantum sedes inferior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:5)
Si profusionem timemus, quod ex sede uulneris et ex magnitudine eius et ex impetu ruentis sanguinis intellegi potest, siccis linamentis uulnus inplendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa ac manu super conprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 30:3)
At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet peruentumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:1)
Et ex his quidem colliguntur fistularum sedes, spatia, noxae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:2)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:1)
Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:1)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:4)
Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 28:1)
praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:7)
quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION