라틴어 문장 검색

ut hoc dicat, parum est quod vites tantum laborem requirunt, etiam munera earum causas praestant furoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4543)
te quoque magna pales invocat deam pabuli dicturus de animalibus, sicut de frumentis dicturus et vitibus Cererem invocavit et Liberum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 11)
quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12710)
Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat - , sed sic intellegamus - licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:2)
et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id extrinsecus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:3)
at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur, quid facturam putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:1)
ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit, videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni natura ac multo etiam magis necesse est absolvi aliquid ac perfici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:2)
Quae enim classium navigatio aut quae instructio exercitus aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 85:3)
iam vero vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:4)
quid de vitibus olivetisque dicam, quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 156:2)
Hanc igitur tantam a dis inmortalibus arbitramur malorum sementim esse factam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:1)
Tamen nemo tam sine oculis, tam sine mente vivit, ut quid sit sementis ac messis, quid arborum putatio ac vitium, quo tempore anni aut quo modo ea fiant omnino nesciat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:2)
nam facilius sicut in vitibus revocantur ea, quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies, nova sarmenta cultura excitantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:4)
"Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:3)
Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION