라틴어 문장 검색

Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 633:2)
dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:2)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 251:2)
praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 29:1)
quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 404:1)
praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 304:1)
hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 307:1)
praeposito castris C. Sulpicio Gallo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 323:1)
praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 241)
praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:3)
nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 99:11)
Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem aut etiam ipsam praepositam, quae vos susciperet, invenistis;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:3)
Studebat quoque in iudiciis etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum, quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 106 111:1)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION