라틴어 문장 검색

id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam legerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장2)
at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장3)
sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque aetatem et actos labores praetenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장7)
ea fraude captum senem, postquam convivium inierat, exceptum poculum Druso tradidisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장5)
velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장8)
posse quandoque Germanici exitium paenitentiae seni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장4)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장17)
sed nihil compositum miraculi causa, verum audita scriptaque senioribus tradam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 27장3)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probitatis spectatae, fato quodam an quia praevalent inlicita, abhorrebat, metuebaturque ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine prohiberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장2)
quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent quod mansuram theatri sedem posuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장3)
tutela templi freti et impedientibus qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis iuventus sola restitit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장8)
quo modo in militia aut via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae senex et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium peto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장4)
possumus seniores amici quietem reposcere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION