라틴어 문장 검색

ut sensus gustationis ex parte nihil aliud sit quam olfactus interior, transiens et descendens a narium meatibus superioribus in os et palatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:8)
ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:10)
Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:11)
licet non subintrent sensus, propter absentiam spiritus animalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:16)
sensus veneris, inter genera tactus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:5)
Postremo, neque omnino omittenda sunt superstitiosa, et (prout vocabulum sensu vulgari accipitur) magica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 317:1)
Nam de visceribus terrae nihil constat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:7)
quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio quod sint entia et substantiae separatae et incorporeae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:18)
Eae sunt quae auxiliantur sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:2)
necesse est ut, quanto magis copiosae et exactae fuerint repraesentationes sive praebitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et foelicius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:4)
Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:1)
quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:4)
quintae excitant attentionem sensus et advertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 372:5)
eo enim nomine eas appellamus quae juvant actiones sensus immediatas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:2)
Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION