라틴어 문장 검색

nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus;
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:4)
At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:7)
Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursu religioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta videbantur, ut pecua etiam cuiuscemodi et totas domos et ipsum diem serena facie gaudere sentirem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:3)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:3)
quod de rebus humanis sentio,
(ARCHIPOETA, I11)
quod divina probat auctoritas,
(ARCHIPOETA, I47)
vos gravari sermone sentio;
(ARCHIPOETA, I170)
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
(ARCHIPOETA, III19)
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
(ARCHIPOETA, III20)
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
(ARCHIPOETA, IV4)
quod probare potero multis argumentis.
(ARCHIPOETA, IV8)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION