라틴어 문장 검색

tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:2)
haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 34:1)
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 131:1)
inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 175:2)
Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 184:1)
caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:3)
caesa igitur ad octo milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:3)
M. Valerius Laevinus - ei quoque enim prorogatum imperium est - classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 351:3)
censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 540:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 579:2)
tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:1)
octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 723:4)
repetentibus Siciliam classis Punica - septuaginta erant longae naves - occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:1)
peditum septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 187:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION