라틴어 문장 검색

omne servitium feram, non me per altas ire si iubeas nives, pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
(세네카, 파이드라 8:33)
dirum et invisum et grave est servitia ferre?
(세네카, Troades 935:1)
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo, Eueni patriis filia litoribus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 27)
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 42)
tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 511)
felix, qui potuit praesenti flere puellae (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), aut, si despectus, potuit mutare calores (sunt quoque translato gaudia servitio). mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1213)
si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra, Italiae duris funera temporibus, cum Romana suos egit discordia cives - sic mihi praecipue, pulvis Etrusca, dolor, tu proiecta mei perpessa's membra propinqui, tu nullo miseri contegis ossa solo - proxima suppositos contingens Umbria campos me genuit terris fertilis uberibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 222)
quod si nec nomen nec me tua forma teneret, posset servitium mite tenere tuum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2012)
tu modo servitio vacuum me siste superbo, atque hoc sollicitum vince sopore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1716)
"dudum, dux inclite, culpo poscere te pacem nostram, cum cogere possis servitium, trahere ac populos in bella sequaces."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 209)
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni, et prodesse putans iterum non respicit umbram, hic vovet Alceste praelato coniuge vitam rumpere, quam cernas Parcarum vellere in ipso nondum pernetam fato restante salute, hic nox natarum Danai lucebat in auro, quinquaginta enses genitor quibus impius aptat et dat concordem discordia iussa furorem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium59)
namque alia regio tradita servitium sperat, Arverna supplicium, sane si medicari nostris ultimis non valetis, saltem hoc efficite prece sedula, ut sanguis vivat, quorum est moritura libertas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:3)
Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes servitium, nec te cultu Tirynthia vincat aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti blanda Therapnaei placent vineta Galaesi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis44)
subdo ipse faces - , hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique imperiosus erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati7)
"tu sordida tecta iugumque servitii vulgare feres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION