라틴어 문장 검색

minus tamen dimidio hostium quam antea, quia pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 540:3)
data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars socii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 298:1)
naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 666:1)
scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 686:1)
cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 59:1)
mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate - iam enim maior sexaginta annis erat - neque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 415:1)
igitur Philippus ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, deiecto praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 89:1)
alibi decem milia peditum, duo milia et ducentos equites, alibi sedecim milia peditum, mille et sescentos equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 347:1)
ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 459:2)
viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 20:2)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 339:1)
nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tres et sexaginta annos - tot enim sunt a primo
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 3:1)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION