라틴어 문장 검색

ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem, sed sanitatem molientem;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 43:4)
Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 51:1)
et in vasa fictilia, a similitudine quas lenticulas vocant, aqua conjicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 9:6)
Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium ῥυπῶδεσ Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 19:1)
Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:1)
Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:8)
si ex retuso et gravi, nullum in figura discrimen est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:4)
siquidem latius aliquid intumescit ad similitudinem ejus, quod phyma vocari proposui, rubetque cum calore, et paulo post etiam cum duritia, magisque nocenter indolescit, et sitim vigiliamque exprimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 37:4)
Est etiam ulceris genus, quod a favi similitudine χηρίον a Graecis nominatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:1)
Minime mala est quae similitudine scabiem repraesentat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 76:2)
Alterum genus pejus est, simile papulae fere, sed asperius rubicundiusque, figuras varias habens:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 77:1)
Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύχωσισ a Graecis nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 1:1)
Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit.- Sed ea, quae ἀλωπεχία nominatur, sub qualibet figura dilatatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:5)
- Id vero, quod a serpentis similitudine ὀφίασισ appellatur, incipit ab occipitio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 2:2)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION