라틴어 문장 검색

Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:2)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)
et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retraetans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conelamabunt.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:11)
"Facti sunt mihi in arcum pravum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:21)
simplexne furor sestertia centum perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I32)
"Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III80)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
palma inter dominas, virtus natalibus aequa, nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient ad verum, quibus incendi iam frigidus aevo Laomedontiades et Nestoris hirnea possit, tunc prurigo morae inpatiens, tum femina simplex, ac pariter toto repetitus clamor ab antro
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI163)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantui ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV11)
Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:2)
multimodis igitur pravas turpisque videmus esse in deliciis summoque in honore vigere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:8)
Nec ratio solis simplex [et] recta patescit, quo pacto aestivis e partibus aegocerotis brumalis adeat flexus atque inde revertens canceris ut vertat metas ad solstitialis, lunaque mensibus id spatium videatur obire, annua sol in quo consumit tempora cursu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:1)
non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:2)
Nec via mortis erat simplex,
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION