라틴어 문장 검색

hoc homini amplius, quod addidit rationem, qua regerentur animi adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 34:2)
seminis enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere possint et ex sese similia sui gignere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:4)
praesertim cum multis partibus sint illa perfecta quam haec simulata sollertius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:3)
ipsum autem mare sic terram appetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:2)
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:3)
mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 168:3)
adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:5)
et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 33:6)
inde illa actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse", inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:16)
Commune item animantium omnium est coniunctionis adpetitus procreandi causa et cura quaedam eorum, quae procreata sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 15:2)
e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:5)
in primisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:6)
Horum tamen trium praestantissimum est appetitum optemperare rationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:4)
Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt, nee simulatum potest quicquam esse diuturnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:3)
cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION