라틴어 문장 검색

restincta enim sitis stabilitatem voluptatis habet, inquit, illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:13)
verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:6)
ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:8)
videmus igitur ut conquiescere ne infantes quidem possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:4)
Cincinnatus v. Quinctius Cincinnatus Circeii 122 25 Citiei, incolae Citii oppidi ininsula Cypro siti 144 22 Ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)105)
apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces- sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:3)
sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:6)
Notatur enim maxime similitudo in conquiescendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 191:5)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
et ego feci, qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:6)
nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 14:3)
ego autem cotidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:6)
sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 39 4:5)
qua re hoc animo in nos esse debebis, ut, aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 3:5)
sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 6 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION