라틴어 문장 검색

desine omitte, ut "desine Maenalios". Sallustius "bellum quibus posset condicionibus desineret".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 191)
sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi ferali sopito metendi carmine caput amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 687)
has autem ei condiciones Aeetes rex proposuerat, cui Apollo responderat, tam diu eum fuisse regnatu- rum, quam diu illud vellus fuisset in templo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1405)
qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provoca- tos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 75)
"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
"Et quamquam magnum in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae veritatis condicio mutetur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:5)
"Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:14)
"Sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:8)
hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:4)
clamat Zeno et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil aliud esse quam honestatem, ipsam suo splendore ad se animos ducere nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede, voluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse commune, in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS19)
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:3)
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
sin autem ad adulescentiam perduxissent, dirimi tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius, quod idem adipisci uterque non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:1)
haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:4)
quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION