라틴어 문장 검색

Atque unus ex captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos?
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장8)
Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장9)
redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 39장4)
Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 43장4)
Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 18장1)
Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장5)
Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장3)
Quo cum adventaret atque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 27장2)
Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장1)
que captivos constringebat plus centena milia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM16)
9. Hinc captivi Redemptorem clamabant altissime
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM33)
et captivos promittendo protrahebat otium.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM78)
67. Captivorum persolverunt plus ad centum milia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM265)
Saracenos et captivos ducunt sine numero,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM267)
laxet terribiles maiestas regia fastus et sociam plebem non indignata potestas confundat turbae proceres.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:131)

SEARCH

MENU NAVIGATION