라틴어 문장 검색

se nisi victoribus immitem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장5)
mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus prove consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장3)
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae vocantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장1)
ita nationis nomen, non gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 5:2)
ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio passuram ausuramque:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 4:1)
tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in secundis minores fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 3:1)
veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 4:3)
Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 1:1)
sed Augustus in domo successorem quaesivit, ego in re publica, non quia propinquos aut socios belli non habeam, sed neque ipse imperium ambitione accepi, et iudicii mei documentum sit non meae tantum necessitudines, quas tibi postposui, sed et tuae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장5)
prope eversum orbem etiam cum de principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caesare Augusto victore imperium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장4)
nec socios, ut olim, sed hostis et victos vocabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장8)
et erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quartae decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a legione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae aut adversae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장2)
Caesarem se appellari etiam victor prohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장9)
Et Treviros quidem ut socios securi adiere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장1)
se, coloniam Romanam et partem exercitus et prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra daret, iratis ne relinquerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION