라틴어 문장 검색

dique deaeque omnes, quibus est tutela per agros, praebebant vestri verba benigna foci:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1319)
lex igitur Spartana vetat secedere amantes, et licet in triviis ad latus esse suae, nec timor aut ullast clausae tutela puellae, nec gravis austeri poena cavenda viri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 145)
nam Vesta, Iliacae felix tutela fauillae, culpam alit et plures condit in ossa faces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 443)
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis, hic, ubi tam rarae non perit hora morae, qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, qua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 82)
sic regina sedet solio;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 190)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
Ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnis terra simul, tum quaeque suos provincia fructus exposuit:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 18)
"quicumque fuerunt nomen in Augustum lecti, tenuere relictum Caesaribus solium:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 129)
Iam pater aureo tranquillus sese solio locat, inde priores consedere dei (fluviis quoque contigit illo, sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctu Eridane et flavis in pocula fracte Sygambris, Rhene tumens, Scythiaeque vagis equitate catervis H ister et ignotum plus notus, Nile, per ortum):
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 20)
Non prolem Garamantici Tonantis, regnis principibusque principantem, porrectas Asiae loquar paterno actum fulmine pervolasse terras et primum Darii tumultuantes praefectos satrapasque perculisse, mox ipsum solio patrum superbum cognatosque sibi deos crepantem captis coniuge, liberis, parente in casus hominis redire iussum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem12)
surgit e solio aut thesauris inspiciendis vacaturus aut stabulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:10)
"Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:4)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
"vide, domine Solii, ne magis Apollo forte moveatur, quod suas alumnas solus ad secreta sollicitas."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 9:16)
seu patrios liber iam legibus Argos incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas, sive tui solium Iovis et virtute parata astra tenes, haustumque tibi succincta beati nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis12)

SEARCH

MENU NAVIGATION