라틴어 문장 검색

et tibi phoebe sacrum omnes qui secto matris ventre procreantur, ideo sunt Apollini consecrati, quia deus est medicinae, per quam lucem sortiuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3161)
insvetos acies inferre pedestres quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3641)
superis autem debemus omnia donec vivimus, ideo quia, ut dicunt physici, cum nasci coeperimus, sortimur a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium, a Iove honorum desiderium, a Venere cupiditates, a Saturno humorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 512)
rex ipse Latinus qui aut consolari debuit, aut defendendae reipublicae aliud inire consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2311)
multi dicunt perite Vergilium nec templi nec curiae hoc loco fecisse commemorationem, sed tantum dixisse 'tecta regia', ut ostenderet, consilium quod initur, non esse complendum, quia nec rite est inchoatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2358)
nec mihi cum teucris vllum post eruta bellum pergama ne ei obiciatur illa coniuratio quam apud Aulidem Graeci inierunt, dicit in Troiae excidio sacramentum coniurationis esse conpletum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2791)
quod quotiens fit, tertia syllaba a fine sortitur accentum, ut 'latebrae' 'tenebrae'. tamen in hoc sermone ut secunda a fine accentum habeat usus obtinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4637)
somnum inire id est dormire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 551)
et hinc conicit fore aurea saecula, quod Augustus imperat, vel quod talis natus est puer, vel quod consul est Pollio, unde est "te consule inibit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 72)
inibit inchoabit, exordium accipiet, aureum scilicet saecu- lum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 111)
postea cum rogaret ut vel Minervae coniugium sortiretur, spretus ab ea est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 623)
ex Aegypto Epiuotasterius et Yon fratres ad insulam Cyprum profecti sunt atque ibi sortiti uxores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1816)
et causa metri in hoc nomine epenthesin fecit, ut 'navita' et 'Mavors' pro 'nauta' et 'Mars'. iniqvo pondere rastri ini- qui ponderis, id est magni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1646)
mire autem ait quasi de inferis 'Styx atra videt manesque profundi', ut ostenderet illud quod di- cunt philosophi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2434)
veteres ineunt proscaenia ludi primi ludi theatrales ex Liberalibus nati sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3811)

SEARCH

MENU NAVIGATION